라틴어 문장 검색

Et quamquam prohibitores duritia bellorumque artibus , quibus nihil praeter moenium supererat adiumentum, collectus tamen ex potioribus numeris miles, diuturnas ferre nequiens moras, suburbana omnia circumibat, diligenter inquirens, qua vi vel machinis posset patefactam irrumpere civitatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 14:1)
Et quamquam haec quae retulimus, eius displicuere fautoribus, sequentia tamen severitatis recto vigore sunt gesta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 10:1)
Invidia praeter haec ante dictus medullitus urebatur, et sciens pleraque vitiorum imitari solere virtutes, memorabat assidue, livorem severitatis rectae potestatis esse individuam sociam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 10:1)
Aguntur autem nulla severitate regali, sed tumultuario primatum ductu contenti, perrumpunt quicquid incident.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 7:2)
Magnarum opum intemperans appetitor, laborum impatiens, duritiamque magis affectans immanem, in crudelitatem proclivior, subagrestis ingenii, nec bellicis nec liberalibus studiis eruditus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 5:1)
nisi forte Aemilianus pro sua seueritate exemplum dedit et ipsis maleficiis infensus accusationem istam pro morum integritate suscepit.
(아풀레이우스, 변명 64:11)
rostri prima duritia:
(아풀레이우스, 플로리다 12:5)
sed et capitis eadem duritia quae rostri.
(아풀레이우스, 플로리다 12:7)
"Non sum barbarus nec agresti morum squalore praeditus, nec ad exemplum naccinae truculentiae sulphuris te letali fumo necabo, ac ne iuris quidem severitate lege de adulteriis ad discrimen vocabo capitis tam venustum tamque pulchellum puellum, sed plane cum uxore mea partiario tractabo;"
(아풀레이우스, 변신, 9권 24:7)
Repentino malo perturbatus adulescens quamquam tale facinus protinus exhorruisset, non tamen negationis intempestiva severitate putavit exasperandum, sed cautae promissionis dilatione leniendum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:1)
Ergo duritia pauper- talis intercedente, quod ait vetus proverbium, inter sacrum et saxum positus cruciabar, nec setius tamen identidem numinis premebar instantia.
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:3)
Magna secessione a tumultu rerum labentium, mihi crede, opus est, ut non duritia, non audacia, non cupiditate inanis gloriae, non superstitiosa credulitate fiat in homine nihil timere.
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 2:6)
obsecro te per bonitatem et severitatem Christi, per misericordiam et iudicium eius.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 6:2)
Sic enim agendum est cum multitudine, severitas autem exercenda est in peccata paucorum.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 5:4)
Quibus legendis si dignationem adhibueris, etiam sinceram fraternamque severitatem adhibeas quaeso.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 6:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION